28233-pdf
.pdfCorol. Hinc commune gravitatis centrum Terræ, Solis & Planetarum omnium pro centro Mundi habendum est. Nam c`um Terra, Sol & Planetæ omnes gravitent in se mutu`o, & propterea, pro vi gravitatis suæ, secundum leges motˆus perpetu`o agitentur: perspicuum est quod horum centra mobilia pro Mundi centro quiescente haberi nequeunt. Si corpus illud in centro locandum esset in quod corpora omnia maxim`e gravitant (uti vulgi est opinio) privilegium istud concedendum esset Soli. Cum autem Sol moveatur, eligendum erit punctum quiescens, a` quo centrum Solis quam minim`e discedit, & a` quo idem adhuc minus discederet, si mod` Sol densior esset & major, ut minus moveretur.
Prop. XIII. Theor. XIII.
Planetæ moventur in Ellipsibus umbilicum habentibus in centro Solis, & radiis ad centrum illud ductis areas describunt temporibus proportionales.
Disputavimus supra de his motibus ex Phænomenis. Jam cognitis motuum principiis, ex his colligimus motus cœlestes `a priori. Quoniam pondera Planetarum in Solem sunt reciproc` ut quadrata distantiarum `a centro Solis; si Sol quiesceret & Planetæ reliqui non agerent in se mutu`o, forent orbes eorum Elliptici, Solem in umbilico communi habentes, & areæ describerentur temporibus proportionales (per Prop. I. & XI, & Corol. 1. Prop. XIII. Lib. I.) Actiones autem Planetarum in se mut`uo perexiguæ sunt (ut possint contemni) & motus Planetarum in Ellipsibus circa Solem mobilem minus perturbant (per Prop. LXVI. Lib. I.) qu`am si motus isti circa Solem quiescentem peragerentur.
Actio quidem Jovis in Saturnum non est omnino contemnenda. Nam gravitas in Jovem est ad gravitatem in Solem (paribus distantiis) ut 1 ad 1100; adeoque in conjunctione Jovis & Saturni, quoniam distantia Saturni a` Jove est ad distantiam Saturni a` Sole fere ut 4 ad 9, erit gravitas Saturni in Jovem ad gravitatem Saturni in Solem ut 81 ad 16 × 1100 seu 1 ad 217 circiter. Error tamen omnis in motu Saturni circa Solem, a` tanta in Jovem gravitate oriundus, evitari fere potest constituendo umbilicum Orbis Saturni in communi centro gravitatis Jovis & Solis (per Prop. LXVII. Lib. I.) & propterea ubi maximus est vix superat minutos duos primos. In conjunctione autem Jovis & Saturni gravitates acceleratrices Solis in Saturnum, Jovis in Saturnum & Jovis in Solem
sunt fere ut 16, 81 & 16×81×2360 seu 122342, adeoque di erentia gravitatum
25
Solis in Saturnum & Jovis in Saturnum est ad gravitatem Jovis in Solem ut 65 ad 122342 seu 1 ad 1867. Huic autem di erentiæ proportionalis est maxima Saturni e cacia ad perturbandum motum Jovis, & propterea perturbatio orbis Jovialis longe minor est qu`am ea Saturnii. Reliquorum orbium perturbationes sunt adhuc longe minores.
Prop. XIV. Theor. XIV.
Orbium Aphelia & Nodi quiescunt.
251
Aphelia quiescunt, per Prop. XI. Lib. I. ut & orbium plana, per ejusdem Libri Prop. I. & quiescentibus planis quiescunt Nodi. Attamen `a Planetarum revolventium & Cometarum actionibus in se invicem orientur inæqualitates aliquæ, sed quæ ob parvitatem contemni possunt.
Corol. 1. Quiescunt etiam Stellæ fixæ, propterea quod datas ad Aphelia Nodosque positiones servant.
Corol. 2. Ideoque cum nulla sit earum parallaxis sensibilis ex Terræ motu annuo oriunda, vires earum ob immensam corporum distantiam nullos edent sensibiles e ectus in regione Systematis nostri.
Prop. XV. Theor. XV.
Invenire Orbium transversas diametros.
Capiendæ sunt hæ in ratione sesquialtera temporum periodicorum per Prop. XV. Lib. I. deinde sigillatim augendæ in ratione summæ massarum Solis & Planetæ cujusque revolventis ad primam duarum medi` proportionalium inter summam illam & Solem, per Prop. LX. Lib. I.
Prop. XVI. Prob. I.
Invenire Orbium Excentricitates & Aphelia.
Problema confit per Prop. XVIII. Lib. I.
Prop. XVII. Theor. XVI.
Planetarum motus diurnos uniformes esse, & librationem Lunæ ex ipsius motu diurno oriri.
Patet per motus Legem I, & Corol. 22. Prop. LXVI. Lib. I. Quoniam ver`o Lunæ, circa axem suum uniformiter revolventis, dies menstruus est; hujus facies eadem ulteriorem umbilicum orbis ipsius semper respiciet, & propterea pro situ umbilici illius deviabit hinc inde `a Terra. Hæc est libratio in longitudinem. Nam libratio in latitudinem orta est ex inclinatione axis Lunaris ad planum orbis. Porr` hæc ita se habere, ex Phænomenis manifestum est.
Prop. XVIII. Theor. XVII.
Axes Planetarum dimetris quæ ad eosdem axes normaliter ducuntur minores esse.
Planetæ sublato omni motu circulari diurno figuram Sphæricam, ob æqualem undique partium gravitatem, a ectare deberent. Per motum illum circularem fit ut partes ab axe recedentes juxta æquatorem ascendere conentur. Ideoque materia si fluida sit ascensu suo ad æquatorem diametros adaugebit, axem ver`o descensu suo ad polos diminuet. Sic Jovis diameter (consentientibus observationibus Cassini & Flamstedii) brevior deprehenditur inter polos qu`am ab
252
oriente in occidentem. Eodem argumento, nisi Terra nostra paul`o altior esset sub æquatore qu`am ad polos, Maria ad polos subsiderent, & juxta æquatorem ascendendo, ibi omnia inundarent.
Prop. XIX. Prob. II.
Invenire proportionem axis Planetæ ad diametros eidem perpendiculares.
Ad hujus Problematis solutionem requiritur computatio multiplex, quæ facilius exemplis qu`am præceptis addiscitur. Inito igitur calculo invenio, per Prop. IV. Lib. I. quod vis centrifuga partium Terræ sub æquatore, ex motu diurno oriunda, sit ad vim gravitatis ut 1 ad 29045 . Unde si AP BQ figuram Terræ designet revolutione Ellipseos circa axem minorem P Q genitam; sitque ACQqca canalis aquæ plena, a` polo Qq ad centrum Cc, & inde ad æquatorem Aa pergens:
debebit pondus aquæ in canalis crure ACca esse ad pondus aquæ in crure altero QCcq ut 291 ad 290, e`o qu`od vis centrifuga ex circulari motu orta partem unam `e ponderis partibus 291 sustinebit & detrahet, & pondus 290 in altero crure sustinebit partes reliquas. Porr` (ex Propositionis XCI. Corollario secundo, Lib. I.) computationem ineundo, invenio quod si Terra constaret ex uniformi materia, motuque omni privaretur, & esset ejus axis P Q ad diametrum AB ut 100 ad 101: gravitas in loco Q in Terram, foret ad gravitatem in eodem loco Q sphæram centro C radio P C vel QC descriptam, ut 126152 ad 125152 . Et eodem argumento gravitas in loco A in Sphæroidem, convolutione Ellipseos AP BQ circa axem AB descriptam, est ad gravitatem in eodem loco A in Sphæram centro C radio AC descriptam, ut 125152 ad 126152 . Est autem gravitas in loco A in Terram, media proportionalis inter gravitates in dictam Sphæroidem & Sphæram, propterea quod Sphæra, diminuendo diametrum P Q in ratione 101 ad 100, vertitur in figuram Terræ; & hæc figura diminuendo in eadem ratione diametrum tertiam, quæ diametris duabus AP, PQ perpendicularis est, vertitur in dictam Sphæroidem, & gravitas in A, in casu utroque, diminuitur in eadem ratione quam proxim`e. Est igitur gravitas in A in Sphæram centro C radio AC descriptam, ad gravitatem in A in Terram ut 126 ad 12512 , & gravitas in loco Q in Sphæram centro C radio QC descriptam, est ad gravitatem in loco A in Sphæram centro C radio AC descriptam, in ratione diametrorum (per Prop.
LXXII. Lib. I.) id est ut 100 ad 101: Conjungantur jam hæ tres rationes, 126 |
2 |
|
|||
|
|||||
|
|
|
15 |
|
|
ad 125 |
2 |
, 125 |
1 ad 126 & 100 ad 101 & fiet gravitas in loco Q in Terram ad |
||
|
|||||
15 |
|
2 |
|
|
|
gravitatem in loco A in Terram, ut 126 ×126 ×100 ad 125 ×12521 ×101, seu ut |
|||||
501 ad 500. |
|
|
|
||
Jam cum per Corol. 3. Prop. XCI. Lib. I. gravitas in canalis crure utrovis ACca vel QCcq sit ut distantia locorum a` centro Terræ; si crura illa superficiebus transversis & æquidistantibus distinguantur in partes totis proportionales, erunt pondera partium singularum in crure ACca ad pondera partium totidem in crure altero, ut magnitudines & gravitates acceleratrices conjunctim; id est ut 101 ad 100 & 500 ad 501, hoc est ut 505 ad 501. Ac proinde si vis centrifuga partis
253
cujusque in crure ACca ex motu diurno oriunda, fuisset ad pondus partis ejusdem ut 4 ad 505, e`o ut de pondere partis cujusque, in partes 505 diviso, partes quatuor detraheret; manerent pondera in utroque crure æqualia, & propterea fluidum consisteret in æquilibrio. Verum vis centrifuga partis cujusque est ad pondus ejusdem ut 1 ad 290. Hoc est, vis centripeta quæ deberet esse ponderis pars 5054 est tantum pars 2901 , & propterea dico, secundum Regulam auream, quod si vis centrifuga 5054 faciat ut altitudo aquæ in crure ACca superet altitudin aquæ in crure QCcq parte centesima totius altitudinis: vis centrifuga 2901 faciet ut excessus altitudinis in crure ACca sit altitudinis in crure altero QCcq pars tantum 6893 . Est igitur diameter Terræ secundum æquatorem ad ipsius diametrum per polos ut 692 ad 689. Ideoque c`um Terræ semidiameter mediocris, juxta nuperam Gallorum mensuram, sit pedum Parisiensium 19615800 seu milliarium 3923 (posito quod milliare sit mensura pedum 5000;) Terra altior erit ad æquatorem qu`am ad polos, excessu pedum 85200 seu milliarium 17.
Si Planeta vel major sit vel densior, minorve aut rarior qu`am Terra, manente tempore periodico revolutionis diurnæ, manebit proportio vis centrifugæ ad gravitatem, & propterea manebit etiam proportio diametri inter polos ad diametrum secundum æquatorem. At si motus diurnus in ratione quacunque acceleretur vel retardetur, augebitur vel minuetur vis centrifuga in duplicata illa ratione, & propterea di erentia diametrorum augebitur in eadem duplicata ratione. Unde cum Terra respectu fixarum revolvatur horis 23, 560 Jupiter autem horis 9, 560, sintque temporum quadrata ut 29 ad 5, di erentia diametrorum
Jovis erit ad ipsius diametrum minorem ut |
29×3 |
ad 1, seu 1 ad 39 |
3 |
. Est ig- |
|
5×689 |
|
5 |
|
itur diameter Jovis ab oriente in occidentem ducta, ad ipsius diametrum inter polos ut 4035 ad 3935 quam proxim`e. Hæc ita se habent ex Hypothesi quod uniformis sit Planetarum materia. Nam si materia densior sit ad centrum qu`am ad circumferentiam, diameter, quæ ab oriente in occidentem ducitur, erit adhuc major.
Prop. XX. Prob. III.
Invenire & inter se comparare pondera corporum in regionibus diversis.
Quoniam pondera inæqualium crurum canalis aqueæ ACQqca æqualia sunt; & pondera partium, cruribus totis proportionalium & similiter in totis sitarum, sunt ad invicem ut pondera totorum, adeoque etiam æquantur inter se; erunt pondera æqualium & in cruribus similiter sitarum partium reciproc` ut crura, id est reciproc` ut 692 ad 689. Et par est ratio homogeneorum & æqualium quorumvis & in canalis cruribus similiter sitorum corporum. Horum pondera sunt reciproc` ut crura, id est reciproc` ut distantiæ corporum a` centro Terræ. Proinde si corpora in supremis canalium partibus, sive in superficie Terræ consistant; erunt pondera eorum ad invicem reciproc` ut distantiæ eorum a` centro. Et eodem argumento pondera, in aliis quibuscunque per totam Terræ superficiem regionibus, sunt reciproc` ut distantiæ locorum a` centro; & propterea, ex Hypothesi quod Terra Sphærois sit, dantur proportione.
Unde tale confit Theorema, quod incrementum ponderis, pergendo ab Æquatore ad Polos, sit quam proxim`e ut Sinus versus latitudinis duplicatæ, vel quod
254
perinde est ut quadratum Sinus recti Latitudinis. Exempli gratia, Latitudo
Lutetiæ Parisiorum est 48 gr. 450: Ea Insulæ Goree prope Cape Verde 14 gr.
150: ea Cayennæ ad littus Guianæ quasi 5 gr. ea locorum sub Polo 90 gr. Duplorum 9712 gr. 2812 gr. 10 gr. & 180 gr. Sinus versi sunt 11305, 1211, 152, & 20000. Proinde cum gravitas in Polo sit ad gravitatem sub Æquatore ut 692 ad 689, & excessus ille gravitatis sub Polo ad gravitatem sub Æquatore ut 3 ad
689; erit excessus gravitatis Lutetiæ, in Insula Goree & Cayennæ, ad gravitatem
sub æquatore ut 3×2000011305 , 320000×1211 & ad 689, seu 33915, 3633, & 456 ad 13780000, & propterea gravitates totæ in his locis erunt ad invicem ut 13813915,
13783633, 13780456, & 13780000. Quare cum longitudines Pendulorum æqualibus temporibus oscillantium sint ut gravitates, & Lutetiæ Parisiorum longitudo penduli singulis minutis secundis oscillantis sit pedum trium Parisiensium
&1724 partium digiti; longitudines Pendulorum in Insulˆa Goree, in illˆa Cayennæ
&sub Æquatore, minutis singulis secundis oscillantium superabuntur `a longi-
tudine Penduli Parisiensis excessibus & partium digiti. Hæc omnia ita se habebunt, ex Hypothesi quod Terra ex uniformi materia constat. Nam si materia ad centrum paul`o densior sit qu`am ad superficiem, excessus illi erunt paul`o majores; propterea quod, si materia ad centrum redundans, qua densitas ibi major redditur, subducatur & seorsim spectetur, gravitas in Terram reliquam uniformiter densam erit reciproc` ut distantia ponderis a` centro; in materiam ver`o redundantem reciproc` ut quadratum distantiæ a` materia illa quam proxim`e. Gravitas igitur sub æquatore minor erit in materiam illam redundantem qu`am pro computo superiore, & propterea Terra ibi propter defectum gravitatis paul`o altius ascendet qu`am in præcedentibus definitum est. Jam ver`o Galli factis experimentis invenerunt quod Pendulorum minutis singulis secundis oscillantium longitudo Parisiis major sit qu`am in Insula Goree, parte decima digiti, & major qu`am Cayennæ parte octava. Paul`o majores sunt hæ di erentiæ quam di erentiæ quæ per computationem superiorem prodiere: & propterea (si crassis hisce Observationibus sat`ıs confidendum sit) Terra aliquanto altior erit sub æquatore qu`am pro superiore calculo, & densior ad centrum qu`am in fodinis prope superficiem. Si excessus gravitatis in locis hisce Borealibus supra gravitatem ad æquatorem, experimentis majori cum diligentia institutis, accurat`e tandem determinetur, deinde excessus ejus ubique sumatur in ratione Sinus versi latitudinis duplicatæ; determinabitur tum Mensura Universalis, tum Æquatio temporis per æqualia pendula in locis diversis indicati, tum etiam proportio diametrorum Terræ ac densitas ejus ad centrum; ex Hypothesi quod densitas illa, pergendo ad circumferentiam, uniformiter decrescat. Quæ quidem Hypothesis, licet accurata non sit, ad ineundum tamen calculum assumi potest.
Prop. XXI. Theor. XVIII.
Puncta Æquinoctialia regredi, & axem Terræ singulis revolutionibus nutando bis inclinari in Eclipticam & bis redire ad positionem priorem.
Patet per Corol. 20. Prop. LXVI. Lib. I. Motus tamen iste nutandi perexiguus esse debet, & vix aut ne vix quidem sensibilis.
255
Prop. XXII. Theor. XIX.
Motus omnes Lunares, omnesque motuum inæqualitates ex allatis Principiis consequi.
Planetas majores, interea dum circa Solem feruntur, posse alios minores circum se revolventes Planetas deferre, & minores illos in Ellipsibus, umbilicos in centris majorum habentibus, revolvi debere patet per Prop. LXV. Lib. I. Actione autem Solis perturbabuntur eorum motus multimode, iisque adficientur inæqualitatibus quæ in Luna nostra notantur. Hæc utique (per Corol. 2, 3, 4, & 5 Prop. LXVI.) velocius movetur, ac radio ad Terram ducto describit aream pro tempore majorem, orbemque habet minus curvam, atque ade`o propius accedit ad Terram, in Syzygiis qu`am in Quadraturis, nisi quatenus impedit motus Excentricitatis. Excentricitas enim maxima est (per Corol. 9. Prop. LXVI.) ubi Apogæum Lunæ in Syzygiis versatur, & minima ubi idem in Quadraturis consistit; & inde Luna in Perigæo velocior est & nobis propior, in Apogæo autem tardior & remotior in Syzygiis qu`am in Quadraturis. Progreditur insuper Apogæum, & regrediuntur Nodi, sed motu inæquabili. Et Apogæum quidem (per Corol. 7 & 8 Prop. LXVI.) velocius progreditur in Syzygiis suis, tardius regreditur in Quadraturis, & excessu progressus supra regressum annuatim fertur in consequentia. Nodi autem (per Corol. 11. Prop. LXVI.) quiescunt in Syzygiis suis, & velocissim` regrediuntur in Quadraturis. Sed & major est Lunæ latitudo maxima in ipsius Quadraturis (per Corol. 10. Prop. LXVI.) qu`am in Syzygiis: & motus medius velocior in Perihelio Terræ (per Corol. 6. Prop. LXVI.) qu`am in ipsius Aphelio. Atque hæ sunt inæqualitates insigniores ab Astronomis notatæ.
Sunt etiam aliæ quædam nondum observatæ inæqualitates, quibus motus Lunares ade`o perturbantur, ut nulla hactenus lege ad Regulam aliquam certam reduci potuerint. Velocitates enim seu motus horarii Apogæi & Nodorum Lunæ, & eorundem æquationes, ut & di erentia inter excentricitatem maximam in Syzygiis & minimam in Quadraturis, & inæqualitas quæ Variatio dicitur, augentur ac diminuuntur annuatim (per Corol. 14. Prop. LXVI.) in triplicata ratione diametri apparentis Solaris. Et Variatio præterea augetur vel diminuitur in duplicata ratione temporis inter quadraturas quam proxim`e (per Corol. 1 & 2. Lem. X. & Corol. 16. Prop. LXVI. Lib. I.) Sed hæc inæqualitas in calculo Astronomico, ad Prostaphæresin Lunæ referri solet, & cum ea confundi.
Prop. XXIII. Prob. IV.
Motus inæquales Satellitum Jovis & Saturni `a motibus Lunaribus derivare.
Ex motibus Lunæ nostræ motus analogi Lunarum seu Satellitum Jovis sic derivantur. Motus medius Nodorum Satellitis extimi Jovialis est ad motum medium Nodorum Lunæ nostræ, in ratione composita ex ratione duplicata temporis periodici Terræ circa Solem ad tempus periodicum Jovis circa Solem, & ratione simplici temporis periodici Satellitis circa Jovem ad tempus periodicum Jovis circa Solem, & ratione simplici temporis periodici Satellitis circa Jovem ad tempus periodicum Lunæ circa Terram: (per Corol. 16. Prop. LXVI.) adeoque
256
annis centum conficit Nodus iste 9 gr. 340. in antecedentia. Motus medii Nodorum Satellitum interiorum sunt ad motum hujus, ut illorum tempora periodica ad tempus periodicum hujus, per idem Corollarium, & inde dantur. Motus autem Augis Satellitis cujusque in consequentia est ad motum Nodorum ipsius in antecedentia ut motus Apogæi Lunæ nostræ ad hujus motum Nodorum (per idem Corol.) & inde datur. Diminui tamen debet motus Augis sic inventus in ratione 5 ad 9 vel 1 ad 2 circiter, ob causam quam hic exponere non vacat. Æquationes maximæ Nodorum & Augis Satellitis cujusque fere sunt ad æquationes maximas Nodorum & Augis Lunæ respectiv`e, ut motus Nodorum & Augis Satellitum, tempore unius revolutionis æquationum priorum, ad motus Nodorum & Apogæi Lunæ tempore unius revolutionis æquationum posteriorum. Variatio Satellitis `e Jove spectati, est ad Variationem Lunæ ut sunt toti motus Nodorum temporibus periodicis Satellitis & Lunæ ad invicem, per idem Corollarium, adeoque in Satellite extimo non superat 600. 22000. Parvitate harum inæqualitatum & tarditate motuum fit ut motus Satellitum summ`e regulares reperiantur, utque Astronomi recentiores aut motum omnem Nodis denegent, aut asserant tardissim`e retrogradum. Nam Flamstedius collatis suis cum Cassini Observationibus Nodos tarde regredi deprehendit.
Prop. XXIV. Theor. XX.
Fluxum & refluxum Maris ab actionibus Solis ac Lunæ oriri debere.
Mare singulis diebus tam Lunaribus qu`am Solaribus bis intumescere debere ac bis defluere patet per Corol. 19. Prop. LXVI. Lib. I. ut & aquæ maximam altitudinem, in maribus profundis & liberis, appulsum Luminarium ad Meridianum loci minori qu`am sex horarum spatio sequi, uti fit in Maris Atlantici & Æthiopici tractu toto orientali inter Galliam & Promontorium Bonæ Spei, ut
&in Maris Pacifici littore Chilensi & Peruviano: in quibus omnibus littoribus æstus in horam circiter tertiam incidit, nisi ubi motus per loca vadosa propagatus aliquantulum retardatur. Horas numero ab appulsu Luminaris utriusque ad Meridianum loci, tam infra Horizontem qu`am supra, & per horas diei Lunaris intelligo vigesimas quartas partes temporis quo Luna motu apparente diurno ad Meridianum loci revolvitur.
Motus autem bini, quos Luminaria duo excitant, non cernentur distinct`e, sed motum quendam mixtum e cient. In Luminarium Conjunctione vel Oppositione conjugentur eorum e ectus, & componetur fluxus & refluxus maximus. In Quadraturis Sol attollet aquam ubi Luna deprimit, deprimetque ubi Sol attollit;
&ex e ectuum di erentia æstus omnium minimus orietur. Et quoniam, experientia teste, major est e ectus Lunæ qu`am Solis, incidet aquæ maxima altitudo in horam tertiam Lunarem. Extra Syzygias & Quadraturas, æstus maximus qui sola vi Lunari incidere semper deberet in horam tertiam Lunarem, & sola Solari in tertiam Solarem, compositis viribus incidet in tempus aliquod intermedium quod tertiæ Lunari propinquius est; adeoque in transitu Lunæ `a Syzygiis ad Quadraturas, ubi hora tertia Solaris præcedit tertiam Lunarem, maxima aquæ altitudo præcedet etiam tertiam Lunarem, idque maximo intervallo paulo post
257
Octantes Lunæ; & paribus intervallis æstus maximus sequetur horam tertiam Lunarem in transitu Lunæ a` Quadraturis ad Syzygias. Hæc ita sunt in mari aperto. Nam in ostiis Fluviorum fluxus majores cæteris paribus tardius ad ‚κm˜ν venient.
Pendent autem e ectus Luminarium ex eorum distantiis a` Terra. In minoribus enim distantiis majores sunt eorum e ectus, in majoribus minores, idque in triplicata ratione diametrorum apparentium. Igitur Sol tempore hyberno, in Perigæo existens, majores edit e ectus, e citque ut æstus in Syzygiis paulo majores sint, & in Quadraturis paulo minores (cæteris paribus) qu`am tempore æstivo; & Luna in Perigæo singulis mensibus majores ciet æstus qu`am ante vel post dies quindecim, ubi in Apogæo versatur. Unde fit ut æstus duo omnino maximi in Syzygiis continuis se mutuo non sequantur.
Pendet etiam e ectus utriusque Luminaris ex ipsius Declinatione seu distantia ab Æquatore. Nam si Luminare in polo constitueretur, traheret illud singulas aquæ partes constanter, absque actionis intensione & remissione, adeoque nullam motus reciprocationem cieret. Igitur Luminaria recedendo ab æquatore polum versus e ectus suos gradatim amittent, & propterea minores ciebunt æstus in Syzygiis Solstitialibus qu`am in Æquinoctialibus. In Quadraturis autem Solstitialibus majores ciebunt æstus qu`am in Quadraturis Æquinoctialibus; e`o quod Lunæ jam in æquatore constitutæ e ectus maxime superat e ectum Solis. Incidunt igitur æstus maximi in Syzygias & minimi in Quadraturas Luminarium, circa tempora Æquinoctii utriusque. Et æstum maximum in Syzygiis comitatur semper minimus in Quadraturis, ut experientiˆa compertum est. Per minorem autem distantiam Solis `a Terra, tempore hyberno qu`am tempore æstivo, fit ut æstus maximi & minimi sæpius præcedant Æquinoctium vernum qu`am sequantur, & sæpius sequantur autumnale qu`am præcedant.
Pendent etiam e ectus Luminarium ex locorum latitudine. Designet ApEP Tellurem aquis profundis undique coopertam; C centrum ejus; P p, polos; AE Æquatorem; F locum quemvis extra Æquatorem; F f parallelum loci; Dd parallelum ei respondentem ex altera parte æquatoris; L locum quem Luna tribus ante horis occupabat; H locum Telluris ei perpendiculariter subjectum; h locum huic oppositum; K, k loca
inde gradibus 90 distantia, CH, Ch Maris altitudines maximas mensuratas `a centro Telluris; & CK, Ck altitudines minimas; & si axibus Hh, Kk describatur Ellipsis, deinde Ellipseos hujus revolutione circa axem majorem Hh describatur Sphærois HP Khpk; designabit hæc figuram Maris quam proxim`e, & erunt CF , Cf, CD, Cd altitudines Maris in locis F , f, D, d. Quinetiam si in præfata Ellipseos revolutione punctum quodvis N describat circulum NM, secantem parallelos F f, Dd in locis quibusvis R, T , & æquatorem AE in S; erit CN altitudo Maris in locis omnibus R, S, T , sitis in hoc circulo. Hinc in revolutione diurna loci cujusvis F , a uxus erit maximus in F , hora tertia post appulsum Lunæ ad Meridianum supra Horizontem; postea defluxus maximus in Q hora tertia post occasum Lunæ; dein a uxus maximus in f hora tertia post appulsum Lunæ ad
258
Meridianum infra Horizontem; ultim`o defluxus maximus in Q hora tertia post ortum Lunæ; & a uxus posterior in f erit minor qu`am a uxus prior in F . Distinguitur enim Mare totum in duos omnino fluctus Hemisphæricos, unum in Hemisphærio KHkC ad Boream vergentem, alterum in Hemisphærio opposito KhkC; quos igitur fluctum Borealem & fluctum Australem nominare licet. Hi fluctus semper sibi mutu`o oppositi veniunt per vices ad Meridianos locorum singulorum, interposito intervallo horarum Lunarium duodecim. Cumque regiones Boreales magis participant fluctum Borealem, & Australes magis Australem, inde oriuntur æstus alternis vicibus majores & minores, in locis singulis extra æquatorem. Æstus autem major, Lunˆa in verticem loci declinante, incidet in horam circiter tertiam post appulsum Lunæ ad Meridianum supra Horizontem, & Lunˆa declinationem mutante vertetur in minorem. Et fluxuum di erentia maxima incidet in tempora Solstitiorum; præsertim si Lunæ Nodus ascendens versatur in principio Arietis. Sic experientiˆa compertum est, quod æstus matutini tempore hyberno superent vespertinos & vespertini tempore æstivo matutinos, ad Plymuthum quidem altitudine quasi pedis unius, ad Bristoliam ver`o altitudine quindecim digitorum: Observantibus Colepressio & Sturmio.
Motus autem hactenus descripti mutantur aliquantulum per vim illam reciprocationis aquarum, qua Maris æstus, etiam cessantibus Luminarium actionibus, posset aliquamdiu perseverare. Conservatio hæcce motus impressi minuit differentiam æstuum alternorum; & æstus proxim`e post Syzygias majores reddit, eosque proxim`e post Quadraturas minuit. Unde fit ut æstus alterni ad Plymuthum & Bristoliam non multo magis di erant ab invicem qu`am altitudine pedis unius vel digitorum quindecim; utque æstus omnium maximi in iisdem portubus non sint primi a` Syzygiis sed tertii. Retardantur etiam motus omnes in transitu per vada, ade`o ut æstus omnium maximi, in fretis quibusdam & Fluviorum ostiis, sint quarti vel etiam quinti a` Syzygiis.
Porr` fieri potest ut æstus propagetur ab Oceano per freta diversa ad eundem portum, & citius transeat per aliqua freta qu`am per alia, quo in casu æstus idem, in duos vel plures successive advenientes divisus, componere possit motus novos diversorum generum. Fingamus æstus duos æquales `a diversis locis in eundem portum venire, quorum prior præcedat alterum spatio horarum sex, incidatque in horam tertiam ab appulsu Lunæ ad Meridianum portus. Si Luna in hocce suo ad Meridianum appulsu versabatur in æquatore, venient singulis horis senis æquales a uxus, qui in mutuos refluxus incidendo eosdem a uxibus æquabunt, & sic spatio diei illius e cient ut aqua tranquill`e stagnet. Si Luna tunc declinabat ab Æquatore, fient æstus in Oceano vicibus alternis majores & minores, uti dictum est; & inde propagabuntur in hunc portum a uxus bini majores & bini minores, vicibus alternis. A uxus autem bini majores component aquam altissimam in medio inter utrumque, a uxus major & minor faciet ut aqua ascendat ad mediocrem altitudinem in Medio ipsorum, & inter a uxus binos minores aqua ascendet ad altitudinem minimam. Sic spatio viginti quatuor horarum, aqua non bis ut fieri solet, sed semel tantum perveniet ad maximam altitudinem & semel ad minimam; & altitudo maxima, si Luna declinat in polum supra Horizontem loci, incidet in horam vel sextam vel tricesimam ab appulsu Lunæ ad Meridianum, atque Lunˆa declinationem mutante mutabitur in deflux-
259
um. Quorum omnium exemplum, in portu regni Tunquini ad Batsham, sub latitudine Boreali 20 gr. 50 min. Halleius ex Nautarum Observationibus patefecit. Ibi aqua die transitum Lunæ per Æquatorem sequente stagnat, dein Lunˆa ad Boream declinante incipit fluere & refluere, non bis, ut in aliis portubus, sed semel singulis diebus; & æstus incidit in occasum Lunæ, defluxus maximus in ortum. Cum Lunæ declinatione augetur hic æstus, usque ad diem septimum vel octavum, dein per alios septem dies iisdem gradibus decrescit, quibus antea creverat; & Lunˆa declinationem mutante cessat, ac mox mutatur in defluxum. Incidit enim subinde defluxus in occasum Lunæ & a uxus in ortum, donec Luna iterum mutet declinationem. Aditus ad hunc portum fretaque vicina duplex patet, alter ab Oceano Sinensi inter Continentem & Insulam Luconiam, alter `a Mari Indico inter Continentem & Insulam Borneo. An æstus spatio horarum duodecim `a Mari Indico, & spatio horarum sex `a Mari Sinensi per freta illa venientes, & sic in horam tertiam & nonam Lunarem incidentes, componant hujusmodi motus; sitne alia Marium illorum conditio, observationibus vicinorum littorum determinandum relinquo.
Hactenus causas motuum Lunæ & Marium reddidi. De quantitate motuum jam convenit aliqua subjungere.
Prop. XXV. Prob. V.
Invenire vires Solis ad perturbandos motus Lunæ.
Designet Q Solem, S Terram, P Lunam, P ADB orbem Lunæ. In QP capiatur QK æqualis QS; sitque QL ad QK in duplicata ratione QK ad QP & ipsi P S agatur parallela LM; & si gravitas acceleratrix Terræ in Solem exponatur per distantiam QS vel QK, erit QL gravitas acceleratrix Lunæ in
Solem. Ea componitur ex partibus QM, LM, quarum LM & ipsius QM pars SM perturbat motum Lunæ, ut in Libri primi Prop. LXVI. & ejus Corollariis expositum est. Quatenus Terra & Luna circum commune gravitatis centrum revolvuntur, perturbabitur motus Terræ circa centrum illud `a viribus consimilibus; sed summas tam virium qu`am motuum referre licet ad Lunam, & summas virium per lineas ipsis analogas SM & ML designare. Vis ML (in mediocri sua quantitate) est ad vim gravitatis, qua Luna in orbe suo circa Terram quiescentem ad distantiam P S revolvi posset, in duplicata ratione temporum periodicorum Lunæ circa Terram & Terræ circa Solem, (per Corol. 17. Prop. LXVI. Lib. I.)
hoc est in duplicata ratione dierum 27. hor. 7. min. 43. ad dies 365. hor. 6. min. 9. id est ut 1000 ad 178725, seu 1 ad 178118 . Vis qua Luna in orbe suo circa Terram quiescentem, ad distantiam P S semidiametrorum terrestrium 6012 revolvi posset, est ad vim, qua eodem tempore ad distantiam semidiametrorum
60 revolvi posset, ut 6021 |
ad 60; & hæc vis ad vim gravitatis apud nos ut 1 ad |
|||
60 × 60. |
Ideoque vis mediocris ML est ad vim gravitatis in superficie Terræ, |
|||
1 |
8 |
|
||
ut 1 × 60 |
2 ad 60 × 60 × 60 × 178 |
|
seu 1 ad 638092,6. Unde ex proportione |
|
11 |
||||
260
