Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:

28233-pdf

.pdf
Скачиваний:
14
Добавлен:
10.06.2015
Размер:
4 Мб
Скачать
☆

corpus quiescat, vel obliqu`e si corpus moveatur in latus; ita in cœlis ubi corpora gravitant in Solem, fumi & vapores ascendere debent `a Sole (uti jam dictum est) & superiora vel rectˆa petere, si corpus fumans quiescit; vel obliqu`e, si corpus progrediendo loca semper deserit `a quibus superiores vaporis partes ascenderant. Et obliquitas ista minor erit ubi ascensus vaporis velocior est: nimirum in vicinia Solis & juxta corpus fumans. Ex obliquitatis autem diversitate incurvabitur vaporis columna: & quia vapor in columnæ latere præcedente paulo recentior est, ideo etiam is ibidem aliquanto densior erit, lucemque propterea copiosius reflectet, & limite minus indistincto terminabitur. De caudarum agitationibus subitaneis & incertis, deque earum figuris irregularibus, quas nonnulli quandoque describunt, hic nihil adjicio; propterea quod vel `a mutationibus aeris nostri, & motibus nubium caudas aliqua ex parte obscurantium oriantur; vel forte `a partibus Viæ Lacteæ, quæ cum caudis prætereuntibus confundi possint, ac tanquam earum partes spectari.

Vapores autem, qui spatiis tam immensis implendis su ciant, ex Cometarum Atmosphæris oriri posse, intelligetur ex raritate aeris nostri. Nam aer juxta superficiem Terræ spatium occupat quasi 850 vicibus majus quam aqua ejusdem ponderis, ideoque aeris columna Cylindrica pedes 850 alta ejusdem est ponderis cum aquæ columna pedali latitudinis ejusdem. Columna autem aeris ad summitatem Atmosphæræ assurgens æquat pondere suo columnam aquæ pedes 33 altam circiter; & propterea si columnæ totius aereæ pars inferior pedum 850 altitudinis dematur, pars reliqua superior æquabit pondere suo columnam aquæ altam pedes 32. Inde ver`o (ex Hypothesi multis experimentis confirmata, quod compresso aeris sit ut pondus Atmosphæræ incumbentis, quodque gravitas sit reciproce ut quadratum distantiæ locorum `a centro Terræ) computationem per Corol. Prop. XXII. Lib. II. ineundo, inveni quod aer, si ascendatur `a superficie Terræ ad altitudinem semidiametri unius terrestris, rarior sit qu`am apud nos in ratione longe majori, qu`am spatii omnis infra orbem Saturni ad globum diametro digiti unius descriptum. Ideoque globus aeris nostri digitum unum latus, ea cum raritate quam haberet in altitudine semidiametri unius terrestris, impleret omnes Planetarum regiones ad usque sphæram Saturni & longe ultra. Proinde cum aer adhuc altior in immensum rarescat; & coma seu Atmosphæra Cometæ, ascendendo ab illius centro, quasi decuplo altior sit qu`am superficies nuclei, deinde cauda adhuc altius ascendat, debebit cauda esse qu`am rarissima. Et quamvis, ob longe crassiorem Cometarum Atmosphæram, magnamque corporum gravitationem Solem versus, & gravitationem particularum Aeris & vaporum in se mutuo, fieri possit ut aer in spatiis cœlestibus inque Cometarum caudis non adeo rarescat; perexiguam tamen quantitatem aeris & vaporum ad omnia illa caudarum phænomena abunde su cere ex hac computatione perspicuum est. Nam & caudarum insignis raritas colligitur ex astris per eas translucentibus. Atmosphæra terrestris luce Solis splendens, crassitudine sua paucorum milliarium, & astra omnia & ipsam Lunam obscurat & extinguit penitus: per immensam ver`o caudarum crassitudinem, luce pariter Solari illustratam, astra minima absque claritatis detrimento translucere noscuntur. Neque major esse solet caudarum plurimarum splendor, quam aeris nostri in tenebroso cubiculo latitudine digiti unius duorumve, lucem Solis in jubare reflectentis.

301

Quo tempore vapor `a capite ad terminum caudæ ascendit, cognosci fere potest ducendo rectam `a termino caudæ ad Solem, & notando locum ubi recta illa Trajectoriam secat. Nam vapor in termino caudæ, si rect`a ascendat `a Sole, ascendere cæpit `a capite quo tempore caput erat in loco intersectionis. At vapor non rect`a ascendit `a Sole, sed motum Cometæ, quem ante ascensum suum habebat, retinendo, & cum motu ascensus sui eundem componendo, ascendit oblique. Unde verior erit Problematis solutio, ut recta illa quæ orbem secat, parallela sit longitudini caudæ, vel potius (ob motum curvilineum Cometæ) ut eadem `a linea caudæ divergat. Hoc pacto inveni quod vapor qui erat in termino caudæ Jan. 25. ascendere cæperat `a capite ante Decemb. 11. adeoque ascensu suo toto dies plus 45 consumpserat. At cauda illa omnis quæ Dec. 10. apparuit, ascenderat spatio dierum illorum duorum, qui `a tempore perihelii Cometæ elapsi fuerant. Vapor igitur sub initio in vicinia Solis celerrim` ascendebat, & postea cum motu per gravitatem suam semper retardato ascendere pergebat; & ascendendo augebat longitudinem caudæ: cauda autem quamdiu apparuit ex vapore fere omni constabat qui `a tempore perihelii ascenderat; & vapor, qui primus ascendit, & terminum caudæ composuit, non prius evanuit qu`am ob nimiam suam tam `a Sole illustrante quam ab oculis nostris distantiam videri desiit. Unde etiam caudæ Cometarum aliorum quæ breves sunt, non ascendunt motu celeri & perpetuo `a capitibus & mox evanescunt, sed sunt permanentes vaporum & exhalationum columnæ, `a capitibus lentissimo multorum dierum motu propagatæ, quæ, participando motum illum capitum quem habuere sub initio, per cœlos una cum capitibus moveri pergunt. Et hinc rursus colligitur spatia cælestia vi resistendi destitui; utpote in quibus non solum solida Planetarum & Cometarum corpora, sed etiam rarissimi caudarum vapores motus suos velocissimos liberrim` peragunt ac diutissim`e conservant.

Ascensum caudarum ex Atmosphæris capitum & progressum in partes `a Sole aversas Keplerus ascribit actioni radiorum lucis materiam caudæ secum rapientium. Et auram longe tenuissimam in spatiis liberrimis actioni radiorum cedere, non est `a ratione prorsus alienum, non obstante quod substantiæ crassæ, impeditissimis in regionibus nostris, `a radiis Solis sensibiliter propelli nequeant. Alius particulas tam leves quam graves dari posse existimat, & materiam caudarum levitare, perque levitatem suam `a Sole ascendere. C`um autem gravitas corporum terrestrium sit ut materia in corporibus, ideoque servata quantitate materiæ intendi & remitti nequeat, suspicor ascensum illum ex rarefactione materiæ caudarum potius oriri. Ascendit fumus in camino impulsu aeris cui innatat. Aer ille per calorem rarefactus ascendit, ob diminutam suam gravitatem specificam, & fumum implicatum rapit secum. Quidni cauda Cometæ ad eundem modum ascenderit `a Sole? Nam radii Solares non agitant Media quæ permeant, nisi in reflexione & refractione. Particulæ reflectentes ea actione calefactæ calefacient auram ætheream cui implicantur. Illa calore sibi communicato rarefiet, & ob diminutam ea raritate gravitatem suam specificam qua prius tendebat in Solem, ascendet & secum rapiet particulas reflectentes ex quibus cauda componitur: Ad ascensum vaporum conducit etiam quod hi gyrantur circa Solem & ea actione conantur `a Sole recedere, at Solis Atmosphæra & materia cœlorum vel plane quiescit, vel motu solo quem `a Solis rotatione

302

acceperint, tardius gyratur. Hæ sunt causæ ascensus caudarum in vicinia Solis, ubi orbes curviores sunt, & Cometæ intra densiorem & ea ratione graviorem Solis Atmosphæram consistunt, & caudas qu`am longissimas mox emittunt. Nam caudæ quæ tunc nascuntur, conservando motum suum & interea versus Solem gravitando, movebuntur circa Solem in Ellipsibus pro more capitum, & per motum illum capita semper comitabuntur & iis liberrim` adhærebunt. Gravitas enim vaporum in Solem non magis e ciet ut caudæ postea decidant a` capitibus Solem versus, quam gravitas capitum e cere possit ut hæc decidant a` caudis. Communi gravitate vel simul in Solem cadunt, vel simul in ascensu suo retardabuntur, adeoque gravitas illa non impedit, quo minus caudæ & capita positionem quamcunque ad invicem a` causis jam descriptis aut aliis quibuscunque facillim`e accipiant & postea liberrime servent.

Caudæ igitur quæ Cometarum periheliis nascuntur, in regiones longinquas cum eorum capitibus abibunt, & vel inde post longam annorum seriem cum iisdem ad nos redibunt, vel potius ibi rarefacti paulatim evanescent. Nam postea in descensu capitum ad Solem caudæ novæ breviusculæ lento motu a` capitibus propagari debebunt, & subinde, in Periheliis Cometarum illorum qui adusq; Atmosphæram Solis descendunt, in immensum augeri. Vapor enim in spatiis illis liberrimis perpetu`o rarescit ac dilatatur. Qua ratione fit ut cauda omnis ad extremitatem superiorem latior sit quam juxta caput Cometæ. Ea autem rarefactione vaporem perpetuo dilatatum di undi tandem & spargi per cœlos universos, deinde paulatim in Planetas per gravitatem suam attrahi & cum eorum Atmosphæris misceri rationi consentaneum videtur. Nam quemadmodum Maria ad constitutionem Terræ hujus omnino requiruntur, idque ut ex iis per calorem Solis vapores copiose satis excitentur, qui vel in nubes coacti decidant in pluviis, & terram omnem ad procreationem vegetabilium irrigent & nutriant; vel in frigidis montium verticibus condensati (ut aliqui cum ratione philosophantur) decurrant in fontes & flumina: sic ad conservationem marium & humorum in Planetis Cometæ requiri videntur; ex quorum exhalationibus & vaporibus condensatis, quicquid liquoris per vegetationem & putrefactionem consumitur & in terram aridam convertitur, continu` suppleri & refici possit. Nam vegetabilia omnia ex liquoribus omnino crescunt, dein magna ex parte in terram aridam per putrefactionem abeunt, & limus ex liquoribus putrefactis perpetu`o decidit. Hinc moles Terræ aridæ indies augetur, & liquores, nisi aliunde augmentum sumerent, perpetu`o decrescere deberent, ac tandem deficere. Porr` suspicor spiritum illum, qui aeris nostri pars minima est sed subtilissima & optima, & ad rerum omnium vitam requiritur, ex Cometis præcipue venire.

Atmosphæræ Cometarum in descensu eorum in Solem excurrendo in caudas diminuuntur, & (ea certe in parte quæ Solem respicit) angustiores redduntur: & vicissim in recessu eorum `a Sole, ubi jam minus excurrunt in caudas, ampliantur; si mod` Phænomena eorum Hevelius recte notavit. Minimæ autem apparent ubi capita jam modo ad Solem calefacta in caudas maximas & fulgentissimas abiere, & nuclei fumo forsan crassiore & nigriore in Atmosphærarum partibus infimis circundantur. Nam fumus omnis ingenti calore excitatus crassior & nigrior esse solet. Sic caput Cometæ de quo egimus, in æqualibus `a Sole ac Terrˆa distantiis, obscurius apparuit post perihelium suum quam antea. Mense enim Decem. cum

303

stellis tertiæ magnitudinis conferri solebat, at Mense Novem. cum stellis primæ & secundæ. Et qui utrumq; viderant, majorem describunt Cometam priorem. Nam Juveni cuidam Cantabrigiensi Novem. 19. Cometa hicce luce sua quantumvis plumbea & obtusa æquabat Spicam Virginis, & clarius micabat qu`am postea. Et D. Storer literis quæ in manus nostras incidˆere, scripsit caput ejus Mense Decembri, ubi caudam maximam & fulgentissimam emittebat, parvum esse & magnitudine visibili longe cedere Cometæ qui Mense Novembri ante Solis ortum apparuerat. Cujus rei rationem esse conjectabatur quod materia capitis sub initio copiosior esset & paulatim consumeretur.

Eodem spectare videtur quod capita Cometarum aliorum, qui caudas maximas & fulgentissimas emiserunt, describantur subobscura & exigua. Nam Anno 1668 Mart. 5. St. nov. hora septima Vesp. R. P. Valentinus Estancius, Brasiliæ agens, Cometam vidit Horizonti proximum ad occasum Solis brumalem, capite minimo & vix conspicuo, cauda ver`o supra modum fulgente, ut stantes in littore speciem ejus `e mati reflexam facil`e cernerent. Speciem utique habebat trabis splendentis longitudine 23 graduum, ab occidente in austrum vergens, & Horizonti fere parallela. Tantus autem splendor tres solum dies durabat, subinde notabiliter decrescens; & interea decrescente splendore aucta est magnitudine cauda. Unde etiam in Portugallia quartam fere cœli partem (id est gradus 45) occupasse dicitur, ab occidente in orientem splendore cum insigni protensa; nec tamen tota apparuit, capite semper in his regionibus infra Horizontem delitescente. Ex incremento caudæ & decremento splendoris manifestum est quod caput `a Sole recessit, eique proximum fuit sub initio, pro more Cometæ anni 1680. Et similis legitur Cometa anni 1101 vel 1106, cujus Stella erat parva & obscura (ut ille anni 1680) sed splendor qui ex ea exivit valde clarus & quasi ingens trabs ad orientem & Aquilonem tendebat, ut habet Hevelius ex Simeone Dunelmensi Monacho. Apparuit initio Mensis Feb. circa vesperam ad occasum Solis brumalem. Inde ver`o & ex situ caudæ colligitur caput fuisse Soli vicinum.

A Sole, inquit Matthæus Parisiensis, distabat quasi cubito uno, ab hora tertia [rectius sexta] usque ad horam nonam radium ex se longum emittens. Talis etiam erat ardentissimus ille Cometa ab Aristotele descriptus Lib. 1. Meteor. 6. cujus caput primo die non conspectum est, eo quod ante Solem vel saltem sub radiis solaribus occidisset, sequente ver`o die quantum potuit visum est. Nam quam minimˆa fieri potest distantiˆ Solem reliquit, & mox occubuit. Ob nimium ardorem [caudæ scilicet] nondum apparebat capitis sparsus ignis, sed procedente tempore (ait Aristoteles) cum [cauda] jam minus flagraret, reddita est [capiti] Cometæ sua facies. Et splendorem suum ad tertiam usque cœli partem [id est ad 60 gr.] extendit. Apparuit autem tempore hyberno, & ascendens usque ad cingulum Orionis ibi evanuit. Cometa ille anni 1618, qui `e radiis Solaribus caudatissimus emersit, stellas primæ magnitudinis æquare vel paulo superare videbatur, sed majores apparuere Cometæ non pauci qui caudas breviores habuere. Horum aliqui Jovem, alii Venerem vel etiam Lunam æquasse traduntur.

Diximus Cometas esse genus Planetarum in Orbibus valde excentricis circa Solem revolventium. Et quemadmodum `e Planetis non caudatis, minores esse solent qui in orbibus minoribus & Soli proprioribus gyrantur, sie etiam Cometas, qui in Periheliis suis ad Solem propius accedunt, ut plurimum minores esse & in

304

orbibus minoribus revolvi rationi consentaneum videtur. Orbium ver`o transversas diametros & revolutionum tempora periodica ex collatione Cometarum in iisdem orbibus post longa temporum intervalla redeuntium determinanda relinquo. Interea huic negotio Propositio sequens Lumen accendere potest.

Prop. XLII. Prob. XXI.

Trajectoriam Cometæ graphic`e inventam corrigere.

Oper. 1. Assumatur positio plani Trajectoriæ, per Propositionem superiorem graphic`e inventa; & seligantur tria loca Cometæ observationibus accuratissimis definita, & ab invicem quam maxim`e distantia; sitque A tempus inter primam & secundam, ac B tempus inter secundam ac tertiam. Cometam autem in eorum aliquo in Perigæo versari convenit, vel saltem non longe `a Perigæo abesse. Ex his locis apparentibus inveniantur per operationes Trigonometricas loca tria vera Cometæ in assumpto illo plano Trajectoriæ. Deinde per loca illa inventa, circa centrum Solis ceu umbilicum, per operationes Arithmeticas, ope Prop. XXI. Lib. I. institutas, describatur Sectio Conica: & ejus areæ, radiis `a Sole ad loca inventa ductis terminatæ, sunto D & E; nempe D area inter observationem primam & secundam, & E area inter secundam ac tertiam. Sitque T tempus totum quo area tota D + E, velocitate Cometæ per Prop. XVI. Lib. I. inventa, describi debet.

Oper. 2. Augeatur longitudo Nodorum Plani Trajectoriæ, additis ad longitudinem illam 200 vel 300, quæ dicantur P ; & servetur plani illius inclinatio ad planum Eclipticæ. Deinde ex prædictis tribus Cometæ locis observatis inveniantur in hoc novo plano loca tria vera (ut supra): deinde etiam orbis per loca illa transiens, & ejusdem areæ duæ inter observationes descriptæ, quæ sint d & e, nec non tempus totum t quo area tota d + e describi debeat.

Oper. 3. Servetur Longitudo Nodorum in operatione prima, & augeatur inclinatio Plani Trajectoriæ ad planum Eclipticæ, additis ad inclinationem illam 200 vel 300, quæ dicantur Q. Deinde ex observatis prædictis tribus Cometæ locis apparentibus, inveniantur in hoc novo Plano loca tria vera, Orbisque per loca illa transiens, ut & ejusdem areæ duæ inter observationes descriptæ, quæ sint δ & , & tempus totum τ quo area tota δ + describi debeat.

Jam sit C ad 1 ut A ad B, & G ad 1 ut D ad E, & g ad 1 ut d ad e, & γ ad 1 ut δ ad ; sitque S tempus verum inter observationem primam ac tertiam; & signis + & - probe observatis quærantur numeri m & n, ea lege ut sit G − C = mG − mg + nG − nγ, & T − S æquale mT − mt + nT − nτ. Et si, in operatione prima, I designet inclinationem plani Trajectoriæ ad planum Eclipticæ, & K longitudinem Nodi alterutrius: erit I + nQ vera inclinatio Plani Trajectoriæ ad Planum Eclipticæ, & K + mP vera longitudo Nodi. Ac denique si in operatione prima, secunda ac tertia, quantitates R, r & ρ designent Latera

recta Trajectoriæ, & quantitates

1

, 1

, 1

ejusdem Latera transversa respectiv`e:

L

 

l

λ

 

1

 

 

erit R + mr − mR + nρ − nR verum Latus rectum, &

 

verum

L+ml−mL+nλ−nL

Latus transversum Trajectoriæ qu`am Cometa describit. Dato autem Latere transverso datur etiam tempus periodicum Cometæ. Q. E. I.

305

FINIS.

306

Corrections made to printed original.

The errata of the printed work have been incorporated in the main text. These are additional errors found during transciption.

p. 11. IV. “cum Velocitate partium 10010”: ‘Volocitate’ in original.

p. 19. “di erentiæ contrariorum 17 - 1 & 18 - 2”: ‘contrario-’ at end of page in original, the ‘rum’ is only in the catchword.

p. 14. “At si attenderetur ad filum”: ‘attenderatur’ in original.

p. 22. “si corpora ibant ad eandem plagam”: ‘eandam’ in original. p. 25. Lemma II. “& curva acE comprehensa”: ‘AcE’ in original.

p. 26. Lemma III. “ubi parallelogrammorum latitudines”: ‘parallelogramomrum’ in original.

p. 42. “occurrentem tum diametro Y P G”: ‘occurentem’ in original.

p. 50. “ad illius umbilicorum intervallum”: ‘il-ius’ on line break in original. p. 51. “in secundo casu abeunte in infinitum”: ‘abeun-in’ on line break in

original.

p. 56. Lemma XXI. “describent sectionem Conicam”: ‘sec-ionem’ in original, across page break: the catchword has the missing t.

p. 57. Prob. XIV. “occurrentes in T & R”: ‘occurentes’ in original. p. 72. “& sic in infinitum.”: ‘infinium’ in original.

p. 75. “Cognoscatur etiam angulus tempori proportionalis”: ‘porportionalis’ in original.

p. 75. “Postea capiatur tum angulus F ad angulum B”: ‘augulus F ’ in original.

p. 76. “Asymptotos CK”: ‘Asymtotos’ in original.

p. 95. “pro ratione distantiarum æquales viribus quibus corpora unaquaq; trahuntur”: ‘undiquaq;’ in original.

p. 113. Corol. 2. “ultimo in consequentia transeundo a B ad C”: ‘conseqentia’ in original.

p. 115. “augetq; Excentricitatem Ellipseos”: ‘Ellipsieos’ in original.

p. 117. “non mutantur motus Augis & Nodorum sensibiliter”: ‘sensibilitur’

in original.

 

 

 

 

 

 

p. 138.

“erit attractio corpusculi P in circulum ut

1

 

PA

.”: First

PAn−2

− PHn−1

1

 

 

 

term ‘

 

’ in original.

 

 

 

 

 

 

PAn−1

 

 

 

 

 

 

p. 139.

“Et pari ratione”: ‘pari-’ at end of line in original.

 

p. 141.

“resolvo in Seriem infinitam ... mn OA ...”: ‘

n

’ in original.

 

m

 

p. 158. Prop. VIII. “spatium totum descriptum distinguatur”: ‘descriptnm’ in original.

p. 168. Reg. 7. “determinandi hanc Hyperbolam ex Phænomenis”: ‘Phænominis’ in original.

p. 168. “in angulis diversis HAK, hAk”: The second ‘hAK’ in original. p. 169. Reg. 8. “quarum AC deorsum tendat”: ‘tandat’ in original.

p. 183. Corol. 4. “par est ratio omnium ejusdem magnitudinis”: ‘magitudinis’ in original.

p. 185. “densitates AH, DL, QT erunt continue proportionales”: Last reads ‘QO’ in original - the point near Q was marked O in original but changed to T by errata.

p. 192. Corol. “accelerabatur in descensu”: ‘desensu’ in original.

p. 195. Theor. XXIII. “in arcuum eorundem semisummam”: ‘eorundam’ in original.

p. 199. Corol. 2. “augerentur in duplicata ratione velocitatis”: ‘augerenter’ in original.

p. 206.

“Et si æquales illi motus applicentur”: ‘applicenter’ in original.

p. 211.

“ita ut ascensu ultimo describeret”: ‘describaret’ in original.

p. 212.

“ut 0,0002097V

3

’ in original.

+ 0,0008955V 2 + ...”: Exponent ‘2

 

 

3

 

p. 214.

“id est 7 ad 32

”: ‘7 ad 23 ’ in original.

 

p. 228. “vim suam elasticam mediocrem”: ‘medio-’ at end of line in original, ’crem’ missing.

p. 243. Prop. II. Theor. II. “(per Corol. 1. Prop. XLV. Lib. I.)”: ‘Coral’ in original.

p. 250. “sit ad semidiametrum Solis in eadem ratione circiter”: ‘semediametrum’ in original.

p. 259. “alterum in Hemisphærio opposito”: ‘Hæmisphærio’ in original.

p. 274. Corol. 2. “in revolutione puncti p generatarum”: ‘genetarum’ in original.

p. 287. Corol. 1. “in ratione sesquialtera”: ‘sequialtera’ in original.

p. 288. Cas. 2. “r in +SL = s, s in +SM = t”: ‘r in +SL = S, S in +SM = t’ in original.

p. 291. Prob. XX. “summa temporum ad dies”: ‘tempo-porum’ on line break in original.

p. 302. “ascendendo augebat longitudinem caudæ”: ‘longi-dinem’ on line break in original.

p. 303. “ad procreationem vegetabilium irrigent & nutriant”: ‘vegitabilium’ in original.

p. 304. “luce sua quantumvis plumbea”: ‘quamtumvis’ in original.

End of the Project Gutenberg EBook of Philosophiae Naturalis Principia

Mathematica, by Isaac Newton

***END OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK PHILOSOPHIAE NATURALIS ***

*****This file should be named 28233-pdf.pdf or 28233-pdf.zip *****

This and all associated files of various formats will be found in: http://www.gutenberg.org/2/8/2/3/28233/

Produced by Jonathan Ingram, Keith Edkins and the Online Distributed Proofreading Team at http://www.pgdp.net

Updated editions will replace the previous one--the old editions will be renamed.

Creating the works from public domain print editions means that no one owns a United States copyright in these works, so the Foundation (and you!) can copy and distribute it in the United States without permission and without paying copyright royalties. Special rules, set forth in the General Terms of Use part of this license, apply to copying and distributing Project Gutenberg-tm electronic works to protect the PROJECT GUTENBERG-tm concept and trademark. Project Gutenberg is a registered trademark, and may not be used if you

charge for the eBooks, unless you receive specific permission. If you do not charge anything for copies of this eBook, complying with the rules is very easy. You may use this eBook for nearly any purpose such as creation of derivative works, reports, performances and research. They may be modified and printed and given away--you may do practically ANYTHING with public domain eBooks. Redistribution is subject to the trademark license, especially commercial redistribution.

*** START: FULL LICENSE ***

THE FULL PROJECT GUTENBERG LICENSE

PLEASE READ THIS BEFORE YOU DISTRIBUTE OR USE THIS WORK

To protect the Project Gutenberg-tm mission of promoting the free distribution of electronic works, by using or distributing this work (or any other work associated in any way with the phrase "Project Gutenberg"), you agree to comply with all the terms of the Full Project Gutenberg-tm License (available with this file or online at http://gutenberg.org/license).

Section 1. General Terms of Use and Redistributing Project Gutenberg-tm electronic works

1.A. By reading or using any part of this Project Gutenberg-tm electronic work, you indicate that you have read, understand, agree to and accept all the terms of this license and intellectual property (trademark/copyright) agreement. If you do not agree to abide by all the terms of this agreement, you must cease using and return or destroy all copies of Project Gutenberg-tm electronic works in your possession. If you paid a fee for obtaining a copy of or access to a Project Gutenberg-tm electronic work and you do not agree to be bound by the terms of this agreement, you may obtain a refund from the person or entity to whom you paid the fee as set forth in paragraph 1.E.8.

1.B. "Project Gutenberg" is a registered trademark. It may only be used on or associated in any way with an electronic work by people who agree to be bound by the terms of this agreement. There are a few things that you can do with most Project Gutenberg-tm electronic works even without complying with the full terms of this agreement. See paragraph 1.C below. There are a lot of things you can do with Project Gutenberg-tm electronic works if you follow the terms of this agreement and help preserve free future access to Project Gutenberg-tm electronic works. See paragraph 1.E below.

1.C. The Project Gutenberg Literary Archive Foundation ("the Foundation" or PGLAF), owns a compilation copyright in the collection of Project Gutenberg-tm electronic works. Nearly all the individual works in the collection are in the public domain in the United States. If an individual work is in the public domain in the United States and you are located in the United States, we do not claim a right to prevent you from copying, distributing, performing, displaying or creating derivative works based on the work as long as all references to Project Gutenberg are removed. Of course, we hope that you will support the Project Gutenberg-tm mission of promoting free access to electronic works by freely sharing Project Gutenberg-tm works in compliance with the terms of this agreement for keeping the Project Gutenberg-tm name associated with the work. You can easily comply with the terms of this agreement by keeping this work in the same format with its attached full Project Gutenberg-tm License when you share it without charge with others.

1.D. The copyright laws of the place where you are located also govern what you can do with this work. Copyright laws in most countries are in a constant state of change. If you are outside the United States, check the laws of your country in addition to the terms of this agreement before downloading, copying, displaying, performing, distributing or creating derivative works based on this work or any other Project Gutenberg-tm work. The Foundation makes no representations concerning the copyright status of any work in any country outside the United States.

1.E. Unless you have removed all references to Project Gutenberg: